utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00940003

Charter
Charter Number: 00940003
Cartulary Title: The Boarstall Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Presentation
Date: 1184
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis [] humilis Moises prior Coventrensis ecclesie eiusdemque loci conuentus eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas vestra nos concessisse magistro Rogero de Rolveston ecclesiam nostram de Checkenden cum omnibus pert suis ipsumque ad eandem ecclesiam domino w[altero] dei gracia Lincolniensi episcopo canonice presentasse [insuper] de prefati Rogeri permissione et peticione concessimus magistro W de Pentir perpetuam in iamdicta ecclesia prefati episcopi auctoritate et peticione vicariam ita quidem quod magister W eam possidebit et omnes proventus eiusdem ecclesie imperpetuum percipiet solvendo sepedicto R quamdiu vixerit tres marcas argenti annuatim Et si ipsum R premori contigerit vel alio iusto modo prenotatam ecclesiam idem R habere desierit sepedictus W ecclesie Coventrensi easdem tres marcas annuatim nomine eiusdem ecclesie persolvet hiis testibus magistro Alexandro Aluredo clerico Ranulpho diacono Hugone de Rolveston Radulpho de Brourgh Simone Gerardo Adam et Iohanne clericis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter