utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00970065

Charter
Charter Number: 00970065
Cartulary Title: Cartulary of Dale Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus[] Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus filius Walteri de Stretleg[] miles salutem in domino Noverit universitas vestra quod ego pro amore dei et pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum et specialiter pro anima domini Willelmi de Dyua dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie de Parcho Stanleg[] et canonicis ordinis Premonstratensis ibidem deo servientibus tres bovatas terre cum pertinenciis in Trowelle videlicet unam bovatam quam Thomas filius Galfridi le Ryuer tenuit in vilenagio cum tofto et omnibus allis pertinenciis et cum ipso Thoma et cum omnibus catallis suis et tota sequela sua et duas bovatas terre cum toftis et omnibus aliis pertinenciis quas Letia vidua quondam uxor Roberti filii Henrici tenuit in vilenagio cum ipsa Letia et cum omnibus catallis suis et cum tota sequela sua a tempore confectionis hujus carte procreanda et insuper totum pratum quod Robertus le Vavasur habuit de dono Radulfi de Halum in parcho de Kyrkehalum habend et tenend dictis canonicis in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo liberius et melius quam aliqua elemosina dari poterit ad sustentacionem videlicet unius canonici missam cotidie celebrantis in predicta domo de Parcho pro anima domini Willelmi de Dyua in Sutton[] super Soram et pro animabus omnium fidelium defunctorum Ego vero Robertus et heredes mei dictas tres bovatas terre cum predictis rusticis et catallis et eorum sequela sicut predictum est cum omnibus pertinenciis et totum predictum pratum contra omnes gentes warantizabimus et in omnibus adquietabimus et defendemus inperpetuum In hujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Ross domino Ricardo de Gray domino Radulfo de Cropwelle Willelmo filio Willelmi de Sandiakyr Ada de Cossale Galfrido de Stretleg[] Ada de Aldeswrd[] et aliis Acta apud abbaciam de la Dale dominica in passione domini anno domini mcc septuagesimo secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter