utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00970211

Charter 00970211
Charter Number: 00970211
Cartulary Title: Cartulary of Dale Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Agreement
Date: 1261
Date Type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Noverint universi quod anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quinto ad festum nativitatis beate Marie ita convenit inter abbatem et conventum de Parco Stanleye ex una parte et Matheum de Sandiacre cementarium et Cristianam uxorem ejus ex altera videlicet quod dicti abbas et conventus concesserunt ex gracia speciali dictis Matheo et Cristiane et eorum legitimis heredibus tantummodo set non assignatis nec aliis quibuscumque chiminum ad parcum suum quod habent in parco de Kyrkehalum sub forma subscripta videlicet ascendendo per le Flitgore usque ad fossatum quod est inter terram dictorum canonicorum a dextris et terram Walteri de Morley et sic divertendo versus orientem a dextris super terram eorumdem canonicorum per viam viginti pedum in latitudine usque ad dictum parcum Pro hac autem concessione dicti Matheus et Cristiana concesserunt pro se et heredibus suis dictis canonicis quod ipsi vel heredes sui nullo modo poterunt predictum parcum suum dare vendere alienare alicui de rectis et gradatim legitimis heredibus nisi dictis canonicis solummodo Quod si fecerint tam feofatores quam alii sic feofati omnino viam predictam xx pedum latitudinis amittant et remaneat de cetero integraliter dictis canonicis ad ipsorum voluntatem obturandum et fossandum et ad infra parcum ipsorum canonicorum capiendum et inparcandum plenarie sicut fuit in principio hujus convencionis sine alicujus contradiccione juris seu calumpnia Preterea dicti Matheus et Cristiana dederunt et concesserunt predictis canonicis pro predicta concessione pro se et heredibus suis inperpetuum tantam terram quanta est predicta xx pedum latitudine quo ad longitudinem et latitudinem de predicto parco suo ex occidentali parte ad usque in parcum eorumdem canonicirum claudendum et fossandum scilicet []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter