utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990177

Charter Number: 00990177
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1205
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra inter nos et dilectos filios nostros Willelmum priorem et monachos Norwicenses taliter convenisse Quod ecclesie de Sechesford[] et de Wictun[] remanebunt monachis in proprios usus in perpetuum possidende ecclesie vero de Bliclinge et de Hildolvest[] et vicarie perpetue de Hemesbi et de Hindringham de cetero conferentur de communi assensu nostro et successorum nostrorum et prioris et conventus Norwicensium Ita quod neque per nos sine assensu monachorum neque per monachos sine nobis poterit de illis ordinari vel disponi salvo tamen ipsis monachis beneficio annuo unius marce argenti in ecclesia de Bliclinge per manum persone ipsius ecclesie percipiendo et beneficio suo annuo trium mez frumenti in ecclesia de Hildolvest[] per manum persone eiusdem ecclesie et beneficio annuo duorum solidorum in ecclesia de Hemesbi per manum vicarii perpetui eiusdem ecclesie Ecclesia etiam de Chauce similiter conferetur de cetero per communem assensum nostrum et successorum nostrorum et prioris et conventus Norwicensium nisi ipsa eis per dominum Roffensem in proprios usus fuit collata Hoc enim eis concedimus sine contradictione Alie vero ecclesie que mero jure patronatus ad ipsos monachos pertinere dinoscuntur ex largitione magnatum aut militum seu aliorum quorumcumque patronorum scilicet ecclesia de Kirkeoswald[] et ecclesia sancti Germani de Wigehal[] et ecclesia de Becham et ecclesia de Hopetun[] et ecclesia de Martham et ecclesia de Henleia et ecclesia de Ringeshal[] et ecclesia de Plumsted[] cum omnibus ad illas pertinentibus Ecclesie quoque de Lakeham et de Hameringehal[] quas tenent de monachis sancte Katerine de Monte ita disponentur quod prior et conventus Norwic[] in capitulo ecclesie Norwicensis presentabunt ad illas nobis et successoribus nostris idoneas personas per se non requisito assensu alterius eligendas quas ad eorum presentationem sine dificultate admittemus Quod si forte contigerit nos casu aliquo ab ecclesia Norwicensi per vj menses abesse officiales nostri auctoritate nostra freti in hac parte officium nostrum infra prescriptum terminum exequentur Concessimus etiam eisdem monachis omnes decimas suas sequestratas ab ecclesiis parochialibus tam de dominicis nostris quam de aliis ad commodum ecclesie sue libere disponendas Concessimus etiam eis omnes ecclesias subscriptas a nobis vel predecessoribus nostris eis in proprios usus concessas scilicet ecclesiam de Gernem[] ecclesiam de Aldebi capellam sancti Edmundi de Hoxe ecclesiam de Stokes ecclesiam sancti Stephani de Norwico ecclesiam de Treuse ecclesiam de Etune ecclesiam de Scroutebi ecclesiam de Hindringeham excepta vicaria ecclesiam de Hemesbi excepta vicaria ecclesiam de Elmham excepta vicaria Concessimus etiam ipsis et confirmamus omnes ecclesias de villa Norwic[] que ad eos pertinebant in proprios usus possidendas Et ut hec nostra concessio et dispositio rata in perpetuum perseveret eam presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboravimus Testibus G archidiacono Norwic[] G archidiacono Suffolchie magistro W de Linn[] magistro Roberto de Gloucestr[] magistro Rannulfo de Harpel[] magistro Roberto de Twya Alano clerico de Sancto Eadmundo et multis aliis Dat[] apud Norwicum per manum magistri Galfridi de Derham v kalendas Junii pontificatus nostri anno quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter