utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990207

Charter 00990207
Charter Number: 00990207
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1249
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwic[] episcopus salutem eternam in domino Addicti militie regulari sicut Christi bonus odor celesti conversatione redolentes dignis caritatis operibus dant operam incessanter ita digne sunt amplioribus beneficiis honorandi ut et onus levius ferant ex honore et ad sue liberalitatis imitationem ceteros avidius animent et invitent Licet igitur singularum religiosorum cura nobis sit commissa dilectorum tamen filiorum prioris et conventus Norwic[] curam tenemur gerere specialem et eos amplioribus prosequi beneficiis quos dilectionis amplectimur prerogativa Hinc est quod dictorum prioris et conventus paci securitati ac indempnitati providere cupientes concedimus et presenti carta nostra confirmamus eisdem in proprios usus beneficia ecclesiastica inferius annotata a predecessoribus nostris eisdem collata videlicet ecclesiam Omnium Sanctorum de Wiclewde et ecclesiam de Hemstede quas ecclesias cum pertinentiis dictis priori et conventui in proprios usus perpetuo concedimus possidendas salvis vicariis competentibus nostro conventui quidem non onerosis per nos et successores nostros taxandis salvis etiam in omnibus jure episcopali et consuetudine Dat[] anno domini mccxlix pontificatus nostri anno quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter