utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990217

Charter
Charter Number: 00990217
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Simon Dei gratia Norwic[] episcopus[] salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra nos divine intuitu pietatis dedisse concessisse assignasse et presenti carta nostra confirmasse dilectis filiis nostris priori et conventui ecclesie sancte Trinitatis Norwici ecclesiam de Bliclinghe cum omnibus ad eam pertinentibus ad opus celerarie sue in proprios usus perpetuo possidendam ad prebendam hospitium emendandam salvo nobis et successoribus nostris inperpetuum jure pontificali et parrochiali Indulsimus etiam quod cum istam ecclesiam vacare contigerit liceat predictis priori et conventui vacuam eiusdem ecclesie possessionem ingredi presenti hac auctoritate a nobis eis indulta Et facient in eadem ecclesia competenter ministrari per capellanos suos pro sua voluntate rationabili amovendos et admittendos In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus magistro Ada de Waleton[] officiali nostro magistro Johanne de Wigorn cancellario nostro magistro Johanne de Wythio magistro Stephano de Strumeshagh[] senescallo nostro Roberto de Wovetot Johanne Tebaud Johanne clerico capelle nostre et aliis multis clericis et laicis fidedignis Data apud Hoxen xiii kalendas Junii anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo quinto pontificatus nostri anno octavo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter