utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990222

Charter 00990222
Charter Number: 00990222
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1267
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis vel audituris Rogerus miseratione divina Norwic[] ecclesie minister humilis salutem in domino sempiternam Ad universatatis vestre noticiam volumus pervenire quod cum venerabiles patres predecessores nostri prout in cartis eorum inde confectis continetur filiorum suorum necessitati paternali affectione inducti subvenire volentes dilectis in Christo filiis priori et conventui sancte Trinitatis Norwici ad opus celerarie eiusdem ecclesie ecclesiam de Magna Cressingham cum suis pertinentiis redditibus obventionibus et aliis libertatibus in proprios usus perpetuo possidendam concesserunt Nos pio moti spiritu bonorum ad dictam celerariam spectantium exilitate ac continuorum sumptuum nimis onerosa gravedine diligenter per rei evidentiam consideratis concessiones venerabilium patrum predecessorum nostrorum ratas et firmas habentes ac inviolabiles infirme soliditatis robore consistere volentes ad relevationem predicte celerarie que propter bonorum insufficientiam graviter est oppressa favore religionis ac intuitu caritatis prenominatam ecclesiam cum pertinentiis et libertatibus suis quibuscumque prefatis priori et conventui in proprios usus inperpetuum possidendam tenore presentium confirmamus Ita quod post decessum vel recessum magistri Walteri de Caletorp qui nunc rector existit in eadem liceat predictis priori et conventui eiusdem ecclesie de Magna Cressingham possessionem ingredi ac ea perpetuo et pacifice uti salvis tamen in omnibus nobis et successoribus nostris in dicta ecclesia jure pontificali et dignitate In cuius rei testimonium et robur perpetuum presentes litteras nostras sigilli nostri impressione signatas dictis priori et conventui fieri fecimus patentes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter