utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990234

Charter 00990234
Charter Number: 00990234
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1289
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Radulphus permissione divina Norwicensis episcopus minister salutem in domino sempiternam Considerantes bone memorie Rogerum episcopum Norwic[] predecessorem nostrum ad dignos hospitalitatis fructus in ecclesia nostra Norwic[] faciendos ecclesiam sancti Gregorii in Norwico in qua religiosi viri prior ecclesie sancte Trinitatis de Norwico et eiusdem loci conventus jus optinent patronatus cedente vel decendente rectore eiusdem eisdem priori et conventui et eorum successoribus in proprios usus concessisse Advertentes tamen evidenter exilitatem fructuum seu bonorum ad infirmantium ecclesie nostre Norwic monachorum sustentationem spectantium cum eisdem infirmis prebere presidium caritas jubet et pietas interpellet predictam ecclesiam sancti Gregorii magistro Andree de Giselham eiusdem ecclesie rectore viam universe carnis nuper ingresso certis ex causis eisdem priori et conventui et eorum successoribus ad usus infirmorum prenotatos tenore presentium perpetuo concedimus possidendam et eosdem in ecclesie memorate corporalem induci fecimus possessionem salvis in omnibus Norwic ecclesie possessione et dignitate In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum apponi fecimus Data apud Thorp iiii idus Septembris anno domini millesimo cc octogesimo nono et pontificatus nostri anno primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter