utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990235

Charter 00990235
Charter Number: 00990235
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Radulphus permissione divina Norwicensis episcopus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum inter religiosos viros dominos priorem et conventum Norwic[] ex parte una et dominum Robertum de Fuldon[] rectorem ecclesie de Magna Cressingham nostre diocesis ex altera super quadam annua pensione quatuor marcarum et quibusdam aliis jurisdictionibus ipsam ecclesiam de Cressingham contingentibus fuisset suborta diversimode materia questionis demum partibus presentibus et se submittentibus nostris ordinationi et decreto pure sponte et absolute intellectis diligenter et profunde examinatis que partes proposuerunt hinc inde ponderatis ponderandis et pensatis pensandis in hac parte demum habentes pre oculis sic ordinamus et decernimus quod predicti prior et conventus de ipso domino Roberto rectore ecclesie predicte et suis successoribus perpetuis temporibus dictam annuam pensionem quatuor marcarum ab antiquo debitam et consuetam terminis statutis antiquitus videlicet in festis sancti Michaelis sancti Andree Pasche et nativitatis sancti Johannis baptiste pro equalibus portionibus solvendum integre percipiant sicut hactenus percipere consueverunt Et ut omnis discordia et contentio sit sopita Volumus ordinamus et decernimus quod annuatim imperpetuum eisdem terminis similiter pro equalibus portionibus a dicto domino Roberto et eius successoribus qui pro tempore fuerint duos solidos percipiant in incrementum pensionis antedicte Ita quod nichil jurisdictionis in ipsa ecclesia seu parochia eiusdem quantum ad forum ecclesiasticum in posterum aliquo tempore iidem prior et conventus exigere valeant seu vendicare quoquo modo Volumus etiam ordinamus et decernimus quod idem rector et sui successores inperpetuum quo ad excessus subditorum corrigendum in parrochia memorata jurisdictionem ecclesiasticam habeant et excerceant sine omni contradictione eorumdem prioris et conventus et eosdem excessus prout dominus eis inspiraverit corrigant et reforment Et ut premissa robur optineant perpetue firmitatis duo scripta inde fieri fecimus quorum unum remanet penes predictos priorem et conventum sigillo nostro et sigillo dicti domini Roberti signatum et aliud penes eundem dominum Robertum sigillo nostro et predictorum prioris et conventus similiter remanet sigillatum Data apud Hevyngham vi kalendas Februarii anno domini millesimo cc nonogesimo septimo et consecrationis nostre nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter