utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990255

Charter 00990255
Charter Number: 00990255
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Ruling
Date: 1201
Date Type: Internal, Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Johannes Dei gratia Norwic[] episcopus universis Christi fidelibus per episcopatum Norwic[] constitutis salutem et benedictionem Sicut ex conmisse nobis cure pastoralis officio vos ad opera caritatis invitare et sollicite monere de jure tenemur astricti sic devotionem vestram decet salutaria monita nostra admittere et effectui mancipare Ea propter attendentes quoniam facultates hospitalis sancti Pauli Norwic[] infirmis et peregrinis ibidem receptis non suppetunt ad necessaria ipsis indigentibus ministranda universitatem vestram rogamus movemus et exhortamus in domino et in remissionem peccatorum vestrorum vobis injungimus quatenus cum nuntii eiusdem hospitalis ad vos accesserint elemosinas petituri manum eis misericordie porrigatis ut per subventionem vestram ipsis infirmis possint ministrari et vos per hec et alia bona que inspirante domino feceritis ad eterne possitis fecilitatis gaudia pervenire Nos autem concedimus ut omnes qui eidem hospitali bonorum suorum partem aliquam intuitu Dei duxerint erogandam omnium orationum et bonorum que fiunt in sancta Norwicensi ecclesia participes existant Dat[] Norwic[] per manum magistri Roberti de Wellop sabbato proximo post festum sancti Gregorii pontificatus nostri anno primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter