utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990331

Charter Number: 00990331
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Huntedon[] in octabis sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis nonodecimo coram Roberto de Lexint[] Olivero de Vallibus Ada filio Willelmi et Roberto de Bello Campo justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwico querentem et Eudonem abbatem de Bona Requie impedientem de advocatione ecclesie de Bauburg[] et de medietate advocationis ecclesie de Bereford[] unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus abbas recognovit advocationem predicte ecclesie de Bauburg[] et medietatem advocationis predicte ecclesie de Bereford[] esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwico ut illas quas idem prior habet de dono eiusdem abbatis Habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Norwico de predicte abbate et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et idem abbas et successores sui warantizabunt predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue de Norwico predictam advocationem ecclesie de Bauburue et medietatem advocationis predicti ecclesie de Bereford cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes gentes inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter