Charter Document - 00990333
Charter Number: 00990333
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1248
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1248
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lewes in crastino animarum anno regni regis H filii regis J xxx tercio coram Henrico de Bathon Alano de Witsand[] Willelmo de Wilton[] Reginaldo de Cobeham et Willelmo le Breton[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum de Malteby petentem et Simonem priorem sancte Trinitatis de Norwyco tenentem per Willelmum de Hakeford[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de uno mesuagio et tribus carucatis terre cum pertinentiis in Hemesby et Martham unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Walterus remisit et quietum clamavit de se et heredibus sub predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue sancte Trinitatis de Norwyco totum jus et clamium quod habuit in predicto mesuagio et terra cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior dedit et concessit predicto Waltero totam illam terram cum pertinentiis quam idem prior et ecclesia sua predicta habuerunt in Becham die quo hec concordia facta fuit excepta advocatione ecclesie eiusdem ville que eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte per istum finem remanet imperpetuum habend et tenend eidem Waltero et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua predicta imperpetuum Reddendo inde per annum unum denarium ad pascha pro omni servitio consuetudine et exactione Et predictus prior et successores sui et ecclesia sua predicta warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Waltero et heredibus suis predictam terram cum pertinentiis que eis per finem istum remanet per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et preterea idem prior dedit predicto Waltero ducentas marcas argenti