Charter Document - 00990337
Charter Number: 00990337
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1250
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1250
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwicum a die sancti Martini in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johanni tricesimo quinto coram Henrico de Bathon[] Johanne de Gatesden[] Roberto de Brywes Gilberto de Preston[] magistro Symone de Wauton[] et Willelmo de Wilton[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Emmam que fuit uxor Henrici de Tholethorp[] petentem et Symonem priorem de Norwico tenentem per Willelmum de Gatteleg[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de quatuordecim acris terre cum pertinentiis in suburbio Norwici et una acra marisci cum pertinentiis in Haveringlond[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus prior recognovit predictam terram et mariscum cum pertinentiis esse jus ipsius Emme et predictam acram marisci ei reddidit in eadem curia Habend et tenend eidem Emme et heredibus suis de capitalibus dominis feodi illius inperpetuum faciendo inde omnia servitia que ad predictum mariscum pertinent Et pro hac recognitione redditione fine et concordia ipsa Emma concessit predicto priori predictam terram cum pertinentiis Habend et tenend eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Norwico de predicta Emma et heredibus suis inperpetuum Reddendo inde per annum septem solidos ad duos terminos scilicet medietatem ad pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni servitio secta curie consuetudine et exactione Et predicta Emma et heredes sue warantizabunt acquietabunt et defendent eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et preterea idem prior dedit predicte Emme unam marcam argenti