Charter Document - 00990345
Charter Number: 00990345
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1224
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1224
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancte trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis octavo coram Martino de Pateshull[] Thoma de Muletun[] Stephano de Segrave Thom de Heydon[] Roberto de Lexinton[] Gaufrido le Sauvage justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Stutevill[] petentem per Willelmum de Herlaveston[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Pandulphum Norwycensem episcopum deforciantem per Willelmum de Herlaveston[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Briselee unde assisa ultime presentationis summonita fuit inter eo in prefata curia Scilicet quod predictus episcopus recognovit advocatione predicte ecclesie esse jus ipsius Willelmi de Stutevill[] et illam remisit et quietam clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Norwyco ipsi Willelmo et heredibus suis imperpetuum Et idem Willelmus dedit et concessit eidem episcopo advocationem medietatis ecclesie de Bilneya cum pertinentiis scilicet illa medietatem quam idem Willelmus et antecessores sui tenuerunt prius Habend et tenend ipsi episcopo et successoribus suis et ecclesie sue de Norwyco quiete de eodem Willelmo et heredibus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam inperpetuum