Charter Document - 00990352
Charter Number: 00990352
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1224
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1224
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancte trinitatis in quindecim dies anno regni regis H [] filii regis Johannis octavo coram Martino de Pateshull[] Thoma de Muleton[] Stephano de Segrave Thoma de Heyden[] Roberto de Lexinton Gaufrido le Faunag[] justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Margeriam de Cressy petentem et Pandulphum Norwycensem episcopum deforciantem quem Willelmus prior de Norwyco vocavit ad warantum et qui warantizavit per Willelmum de Chevervill[] positum loco ipsius episcopi ad lucrandum vel perdendum do advocatione ecclesie de Bykelynge Unde assisa ultime presentationis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Margeria recognovit advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis ipsi episcopo et successoribus suis et ecclesie sue de Norwyco imperpetuum Et predictus episcopus recognovit totum predictum manerium de Bykelynge cum pertinentiis preter predictam advocationem predicte ecclesie esse jus predicte Margerie Habend et tenend ipse Margerie et heredibus suis de predicto episcopo et successoribus suis et ecclesia Norwyc[] per servitium unius militis pro omni servitio Et idem episcopus cepit inde homagium ipsius Margerie et fidelitatem