utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990354

Charter
Charter Number: 00990354
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1242
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] in crastino animarum anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo septimo coram Jollano de Nevill[] Roberto de Lexinton[] Rogero de Thurkelby et Gilberto de Preston[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem priorem de Norwico petentem per Reginaldum de Lodnes clericum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Rogerum Hauteste personam ecclesie de Thornham tenentem per Gerardum de Bakeham positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de duodecim acris terre et uno mesuagio cum pertinentiis in Thornham unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus prior recognovit predictam terram et mesuagium cum pertinentiis esse jus ipsius Rogeri et ecclesie sue predicte et illa remisit et quieta clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Norwico inperpetuum Et preterea idem prior remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Rogero et successoribus suis personis predicte ecclesie et ecclesie predicte totum jus et clamium quod habuerunt in triginta et sex quarteriis bladi que idem prior et predecessores sui prius percipere solebant annuatim de predecessoribus ipsius Rogeri personis predicte ecclesie de predicta ecclesia inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia idem Rogerus dedit et concessit predicto priori unum mesuagium cum pertinentiis in cymiterio predicte ecclesie et cum omnibus edificiis in predicto mesuagio sitis et illud mesuagium cum pertinentiis remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis personis predicte ecclesie et ecclesia predicta inperpetuum Et preterea idem Rogerus remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis personis predicte ecclesie et ecclesia sua predicta eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Norwico totum jus et clamium quod habuerunt in omnibus terris redditibus tenementis cum omnibus pertinentiis suis que idem prior tenuit in eadem villa die quo hec concordia facta fuit inperpetuum Et hoc concordia facta fuit de assensu et voluntate Willelmi Norwicensis episcopi qui inde prefatis justic[] litteras suas transmisit patentes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter