utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00990366

Charter Number: 00990366
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1286
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwycum in crastino sancte trinitatis anno regni regis E filii regis Henrici quartodecimo coram Salomone de Roff[] Waltero de Hopton[] Ricardo de Boyland Roberto Fulcone magistro Thoma de Sothinton et Waltero de Stirchesl[] justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Wingefeld et Matild[] uxorem eius petentes et Willelmum priorem sancte Trinitatis de Norwyco tenentem per Simonem de Baldeswelle positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de quatuor acris terre cum pertinentiis in Seccheford[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Willelmus et Matild[] recognoverunt predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue sancte Trinitatis de Norwyco et illam remiserunt et quietam clamaverunt de se et heredibus ipsius Matild[] predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte in perpetuum Et idem prior recepit predictos Willelmum et Matild[] et heredes ipsius Matild[] in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum Et quia constabat prefatis justiciariis quod predictus prior et ecclesia sua predicta fuerunt in seysina de predicta terra per longum tempus ante publicationem statuti predicti domini regis de tenementis in manum mortuam non ponendis ita quod de predicta terra inter ipsum priorem et predictos Willelmum et Matild mala fuit collusio ipsi finem istum coram eis levari permiserunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter