Charter Document - 00990374
Charter Number: 00990374
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1281
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1281
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die pasche in quindecim dies anno regni regis Edwardi filii regis Henrici nono coram Thoma Welond Waltero de Helyun Johanne de Lovetot Rogero de Leyc[] et Willelmo de Burnton[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum priorem sancte Trinitatis de Norwico querentem per Symonem de Baldeswelle positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Ricardum de Swerdeston[] clericum et Isabellam uxorem eius inpedientes de undecim acris terre et medietate unius acre pasture cum pertinentiis in Ameringhale unde placitum fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predicti Ricardus et Isabella recognoverunt predictum tenementum cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sue de Norwico et illud eis reddiderunt in eadem curia et remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Isabelle predicto priori et sucessoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et idem prior recepit predictos Ricardum et Isabellam et heredes ipsius Isabelle in singulis benefactis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum Et hec concordia facta fuit ex assensu et voluntate predicti domini regis et eam concedentis