utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01000011

Charter
Charter Number: 01000011
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1246 - 1247
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos hoc presens scriptum pervenerit Johannes de Cattoneston[] miles salutem in domino Noverit universitas vestra me caritatis intuitu et pro salute anime mee concessisse et presenti carta mea confirmasse domino Simoni priori et conventui Norwyc ecclesie et eorum successoribus quicquid idem prior et conventus habent de feodo quod fuit Walteri filii Rogeri in Secheford tam in dominicis quam redditibus et aliis Habend et tenend in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum salvis michi et heredibus meis scutagiis releviis[] wardis ad castrum Norwyc[] sectis et auxiliis vicecomitis et huiusmodi sicut in carta testimoniali quam predicti prior et conventus inde michi fecerunt plenius continetur Et ut hec concessio et confirmatio predictis priori et conventui et eorum successoribus perpetuum firmitatis robur optineat eas presentis scripti testimonio et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Adam de Byrlingham milite Willelmo de Hakeford magistris Radulfo de Thurston[] Henrico de Catteston[] Remundo Pain[] Albino de Stanford Roberto filio Willelmi de Sechford Johanne filio Warini de Hyndringham Ricardo de Kerbrock et aliis Actum apud Norwycum quintodecimo kal Marcii anno gratie mccxl sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter