utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01000206

Charter
Charter Number: 01000206
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1265
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris W de Leuns et Elizabeth uxor eius salutem in domino Noveritis quod cum placitum esset motum inter nos ex una parte petentes per breve domini regis de recto medietatem viginti acrarum terre cum pertinentiis in Grimere Plumstede in dotem ipsius Elizabeth et priorem et conventum sancte Trinitatis de Norwyco tenentes ex altera Tandem concordia inter nos facta per cartam nostram remisimus et quietum clamavimus in perpetuum dictis priori et conventui totum jus et clamium quod habuimus vel habere potuimus in predicta terre nomine dotis eiusdem Elizabeth pro centum solidis argenti quos nobis dederunt Et insuper juravimus super sacrosancta evangelia et nos obligavimus sub pena quadraginta solidorum argenti domino episcopo Norwyc[] qui pro tempore fuerit solvendorum Quod cum a dictis priore et conventu fuerimus requisiti sumptibus eorumden in curia domini regis de remissione et quieta clamatione nostra finem fieri faciemus subjicientes nos cohertioni dicti episcopi quod per interdicti et excommunicationis sentencias in personas nostras per totum episcopatum suum promulgandas tam ad dicti sacramenti observationem quam predicte pecunie solutionem sine causa cognitione et juris ordine nos coherceat et inducat si de premissis nos in aliquo contigerit contraire renuntiantes in hac parte omni exceptioni cavillationi inpetrationi et omni juris remedio tam canonici quam civilis et maxime regie prohibitioni In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apponi fecimus Hiis testibus domino Willelmo Peche Albino de Stanford Rogero de Pritington[] Nicholao de Taverham Nicholao Ridel Willelmo Waleys Galfrido Pynel Johanne de celario et aliis Actum apud Norwycum die sanctorum Innocentium anno regni regis Henrici filiis regis Johannis quinquagesimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter