utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01000362

Charter 01000362
Charter Number: 01000362
Cartulary Title: Charters of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1288
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Holveston[] et Robertus de Holveston[] frater eius salutem Noverit universitas vestra nos concessisse remisisse et omnino quietum clamasse pro nobis et heredibus nostris Willelmo de Kyrkeby priori ecclesie sancte Trinitatis Norwic[] et eiusdem loci conventui totum jus et clamium quod habuimus vel aliquo modo habere potuimus in una pecia terre cum pertinentiis in villa de Martham continente septem acras sive in eadem plus habeatur sive minus Que quidem pecia terre jacet inter terram domini Rogeri de Bavent versus occidentem et terram domine Petronille la Grosse versus orientem et abuttat super mesuagium ipsorum prioris et conventus ex parte australi Habend et tenend eisdem priori et conventui et ecclesie sue predicte et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Ita quod nec nos nec heredes nostri nec aliquis nomine nostro aliquid juris vel clamii in predicto tenemento decetero exigere poterimus seu quoquo modo vendicare In cuius rei testimonium huic scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus dominis Thoma de Hakeford Thoma de Begevyle et Rogero de Bavent militibus Willelmo de Ormesby Ricardo Hakun Willelmo de Colneye Willelmo Howard Johanne Aubyn et aliis Dat[] apud Norwycum die lune in festo purificationis beate Marie anno regni domini regis Edwardi sextodecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter