utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01019047

Charter Number: 01019047
Cartulary Title: Stogursey Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1267
Date Type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Octobonus miseracione divina sancti Adriani diaconus cardinalis apostolice sedis legatus discreto viro decano Wellensi salutem in salutis auctore Sua nobis prior et monachi de Stokecurcy peticione monstrarunt quod cum ipsi Symonem le Breth clericum rectorem ecclesie de Samford Batoniensis et Wellensis diocesis super quadam pensione annua coram officiali archidiaconi Tanton[] in ecclesia Bathonensi et Wellensi ad quem de antiqua et approbata et hactenus pacifice observata consuetudine in archidiaconatu suo in quo partes consistunt hujusmodi causarum cognicio pertinet non ex delegacione apostolica convenissent Idem Symon asserens se ab eodem officiali ab in qua summam nostram audienciam appellasse causam appellacionis hujusmodi a nobis priori de Dorkcestr[] Lincolniensis diocesis optinuit committi in communi forma Et quia idem prior dictos priorem et monachos citans ad locum non tutum alium eis denegabat assignare securum humiliter requisitus iidem prior et monachi sentientes ex hoc indebite se gravari ad nostram duxerunt audienciam appellandum Quocirca discretioni tue qua fungimur auctoritate mandamus quatinus si est ita revocato in statum debitum quicquid post appellacionem hujusmodi temere inveneris acceptatum in causa ipsa previa racione procedas juxta priorum nostrarum ad eundem priorem directarum litterarum continenciam Alioquin partes ad ipsium prioris remittas examen appellantem in expensis legitimis condempnando Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio vel timore subtraxerint per censuram ecclesiasticam cogas veritati testimonium perhibere Datum Well[] xvij Kalendas septembris pontificatus domini Clementis pape iiij anno tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter