utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01030008

Charter
Charter Number: 01030008
Cartulary Title: Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1193 - 1195
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium volumus devenire noticiam nos scripta auctentica bone memorie B predecessoris nostri et Ricardi quondam Coventrensis episcopi a dilectis filiis nostris canonicis de Lilesh[] nobis exibita inspexisse et ex eorum inspectione advertisse quod ipsis ratam habuerunt et auctoritate sua confirmaverunt donationem quam bone memorie Rex Henricus eisdem canonicis de Lilleshull dei intuitu fecit et carta sua confirmavit super ecclesia sancte Marie de Lilleshull et super loco in quo ecclesia eorumdem canonicorum sita est et super ecclesia Sancti Alcmundi de Salop [] cum omnibus pertinentiis suis in terris et ecclesiis et capellis et decimis et libertatibus et consuetudinibus et quietanciis suis et aliis sicut in eorum continetur Unde nos confirmacionibus eorum super memorata concessione et donacione Regis H factis sicut in eorum scriptis continetur quantum ut decet prebentes assensum eas sicut rationabiliter facte sunt ratas esse volumus Et ideo tam presentis scripti serie quam sigilli nostri appositione nostre auctoritatis robur eis inpendimur Testibus hiis Galfrido de Bocland Magistro S de Siuell Magistro Willemo de Sumerchotes Simono de Camera Magistro Willelmo de Calna Magistro Gervasio Magistro Edmundo Johanne de Brancestr[] Roberto de Brist
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter