utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01030216

Charter
Charter Number: 01030216
Cartulary Title: Cartulary of Lilleshall Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1189
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis scilicet hundred de Staford anno mclxxxix incarnacionis domini feria ii post oct[] Pentecost scilicet quod Ricardus filius Thome de Tillint[] remittit quietum de se et heredibus suis deo et sancte Marie et abbati et canonicis de Lilleshull salvo iure domini Regis unum mesuagium in Stafford de quo Chrispianus Pelliparius tenuit medietatem et aliam medietatem iidem canonici tenuerunt in manu sua Hoc mesuagium et omne ius suum et omnem exactionem sui et suorum dimittit idem Ricardus deo et predicte domui in puram et perpetuam elemosinam pro se et salute predecessorum suorum et successorum suorum Et pro hac concessione abbas et dicti canonici in curia domini regis de Stafford[] dederunt dicto Ricardo vs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter