utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041001

Charter Number: 01041001
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus Willelmus filius Haconis et Thomas filius et heres eius et uxor Ediua in Christo salutem Notum sit vobis nos dedisse in perpetuam elemosinam totam terram nostram quam habuimus in Sixla videlicet unam carucatam a utware cum omnibus que ad [eam] pertinent in pratis pascuis et pasturis et terra arabili et ecclesiam ipsius ville sanctimonialibus ibidem deo seruientibus Dedimus eciam eis locum molendini quem habuimus super aquam de Teuelsby et duas bouatas terre in Wyflyngham cum prato quod ibidem habuimus cum pasturis et ceteris pertinenciis Dedimus eciam eis quinque bouatas terre in Nettiltona a utteware cum omnibus pertinentiis suis in aquis et pratis et pascuis et molendinis et aliis rebus cum sexta parte ecclesie ipsius ville que ad eandem terram pertinet Ipse vero sanctimoniales in hac terra videlicet de quinque bovatis in Nettiltona acquietabunt duas marcas que debentur heredibus Rocelini pro supradicta terra de Sixla Hec omnia dedimus eis libera et quieta ab omni exaccione et seculari seruicio in perpetuam posessionem exceptis duabus supradictis marcis argenti Huius nostre donacionis testes sunt Episcopus Lincolniensis Robertus secundus Rogerus de Amari cantor matris ecclesie Lincolniensis Rocelin de Riggesby Robertus Foliot Robertus de Barcword Lambertus de Scoteni Radulfus filius Hacun
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter