utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041005

Charter Number: 01041005
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1156 - 1162
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis sancte matris ecclesie filiis Willelmus filius Goer salutem in Christo Quoniam in senectute positus finem meum immmere uideo cupiens prouidere saluti anime mee dedi sanctimonialibus de Sixle quicquod iuris habui in ecclesia de Wyflyngham in perpetuam et liberam possessionem cum omnibus que ad eandem ecclesiam pertinent que de iure meo sint et mansuram unam Calumpniam vero que versabatur inter me et Matheum de Teuelesby de media parte ecclesie de Wyflyngham quam ipse clamabat ad ius suum pertinere sedata est quia nichil quod ad feudum suum pertinet michi vel meis iniuste retinere volo Verum eciam bonum est michi ut sanctimoniales de Sixle pattern illam ecclesie quam ipse Matheus clamauit et eis dedit habeant imperpetuum sine aliqua reclamacione mei vel meorum Hoc totum feci pro salute anime mee et meorum ut retribucionem bonam merear a Christo domino in vitam eternam Cuius donacionis testes sunt Walterus abbas de Kyrkested Philippus abbas de Reuesby Radulphus abbas de Parco Lude Gilbertus abbas de Suinneshafd Willelmus de Bereuilla Walterus clericus de Hueiele Radulphus filius Haconis et filii eius Simon et Robertus Radulphus clericus de Hotham Willelmus de Insula Hamelinus decanus Aprinus sacerdos Hanc donacionem feci coram capitulo sancte matris ecclesie Lincolniensis manu mea posita in manu Dauid archidiaconi locum Roberti archidiaconi tenentis presente Hunfrido subdecano Rogero presentore Reginaldo simplici Rogero paruo Hamone cancellario Magistro Wigero Radulpho de Cham Magistro Silbardo et pluribus aliis rogans omnes ut huius mee donacionis testimonium perhiberent Ipsi uero mee peticioni satisfacientes sigilli sui attestacione donacionem meam coroborauerunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter