utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041014

Charter Number: 01041014
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis sancte matris ecclesie filiis Lambertus de Scotenei salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie beate Marie de Sixle et sanctimonialibus et fratribus earum clericis et laicis ibidem deo seruientibus totum demenium meum in Sixle scilicet tres bouatas terre a utware cum toftis et croftis et omnibus pertinenciis infra villam et extra [et] totam partem terre mee et nemoris mei de Kinethorpa quod uocatur Stort liberas et quietas ab omni seculari seruicio Preterea ego Lambertus dedi et concessi deo et conuentui predicte ecclesie de Sixle duas bouatas terre in Sixle a utware cum croftis et omnibus pertinenciis infra villam et extra et homagium duorum hominum ibidem comorancium Willelmi scilicet et Yuonis fratris eius et heredum eorum et quicquid habui in eadem villa et totam partem terre mee et nemoris in territorio de Kinethorpa quod vocatur Michelhage libere et quiete ab omni exaccione et seruicio in puram et perpetuam elemosinam Concessi eciam eis ut nemus utrumque scilicet Stort et Michelhage includant vel per fossatum vel per sepem et quicquid eis libuerit inde faciant Hanc vero donacionem feci eis et confirmacionem pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum meorum et pro mea meorumque salute et warantizabo eis et heredes mei post me erga omnes homines de omnibus seruiciis et consuetudinibus et exaccionibus imperpetuum Necnon vero concessi eis et hac carta confirmaui excambium illud quod ipsi fratres de Markeby fecerunt de una parcata terre ante hostium barcarie eorum scilicet fratrum de Sixle ut eadem terra sit eorum possessio de me et heredibus meis imperpetuum Hiis testibus Roberto del Aunei Galfrido de Witkale Radulfo clerico de Heintona Radulfo clerico de Hotham Hugone de Scotenei Simone de Grimkelthorpa Alexandro de Bleseby Willelmo filio Mathei de Teuelesby Willelmo filio Rogeri de Teuelesby Hamone les Kanceis Hugone Malet de Lindewode et Gilberto fratre eius Radulfo le abbe de Heintune Henrico de Wyflyngham Derchen de Wyflyngham Augustino de Wicham Acca famulo Alberti Grelle
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter