utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041016

Charter Number: 01041016
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit cuntis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Robertus filius Roberti assensu uxoris mee Emme et heredum meorum concessi et dimisi imperpetuum ecclesie Sancte Marie de Sixle et omni conuentui ibidem deo seruienti villam de Leggesby totam et integram cum omnibus pertinenciis que infra quatuor diuisas eiusdem ville continentur sine aliquo retenemento Tenendam de me et de heredibus meis in feudifirmam per quatuor libras michi vel heredibus meis annuatim reddendo quadraginta solidos ad festum sancti Michaelis et predictus conuentus faciet forinsecum seruicium dimidii militis per nummos suos michi vel heredibus meis salva comuni pastura sicut fuit inter Hotham et Leggesby Hanc vero firmam prenominatam et seruicium predictum ego vel heredes mei vel aliquis ex precepto nostro in cenobio de Sixle terminis predictis suscipiemus sicut ante promissum est Et sciendum quod ego Robertus et heredes mei hoc feudum et tenementum warantizabimus predicto cenobio contra omnes homines propter firmam et seruicium sicut in presenti carta continetur Huius rei testes sunt Magister Malger Radulfus de Hotham Alanus sacerdos Stephanus de Kill Marmanduc de Ar Godefridus de Hap Willelmus filius Rogeri Thoma filius Radulfi Robertas filius Walteri de Perci Ricardo filius Roberti Hugo nobilis Humfrei de VJelletona Anstrit de Harp Ricardus filius Stephani Hugo filius Alani Robertus et Torstanus fratres eius Galfridus filius Roberti Thomas de Killing Rumi de Poclingtona Torstanus de Hotham et Radulfus frater eius Rogero filius Pagani
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter