utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041024

Charter Number: 01041024
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus Walterus de Scoteny et uxor eius Elena filia Willelmi filii Goer salutem in Christo Notum sit omnibus qui hanc cartam nostram legerint vel audierint nos dedisse in perpetuam elemosinam sanctimonialibus de Sixle quicquid habuimus in ecclesia de Wyflyngham cum omnibus pertinenciis suis nostri iuris in toftis et ceteris terris nichil terreni comodi nobis retinentes de predicta donatione nostra ut habundantius prosit animabus nostris in futuro Hoc autem fecimus assensu patris uxoris mee videlicet Willelmi filii Goer qui eis dedit quicquid iuris in predicta ecclesia habuit et carta sua confirmauit Calumpniam vero que versabatur inter nos et Matheum de Tauelesby de media parte ecclesie de Weyflyngham remisimus et concessimus partem illam ipsi Matheo ad opus sanctimonialium de Sixle quibus ipse concessit et dedit quicquid iuris habebat in predicta ecclesia Superaddimus et dedimus prefatis sanctimonialibus amplam mansuram in ultima parte ville in occidente ex utraque parte vie que eam separat ut cum predicta ecclesia eam habeant in perpetua possessione cum omni libertate et sine fatigatione terrene exaccionis vel seruicii Huius donationis nostre testes sunt Willelmus decanus de Cheuermunt Alanus sacerdos de Theuelesby Sixto sacerdos Ricardus sacerdos de Wyflyngham Radulphus clericus de Hotheim et Gocelinus frater eius Alueredus clericus Romfarus clericus de Ludforda Radulphus filius Warini de Haintona Ricardus filius Angeri Willelmus Wither Radulphus abbot Ivo de Ludforda Hamundus Ricardus de Muln Rompharus de Wyflyngham Radulfus filius Mathei Willelmus tortemains Walterus abbas de Kyrchested Philippus abbas de Reuesby Radulphus abbas de Parco Lude Gilbertus abbas de Suineshafd Willelmus de Banevilla Walterus clericus de Hueiele Radulfus filius Haconis et filii eius Simon et Robertus Willelmus de Insula
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter