utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041030

Charter Number: 01041030
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus Jocelinus frater Regine et Agnes de Percy uxor eius salutem Sciatis quod concessimus et per hanc cartam nostram confirmauimus ecclesie sancte Marie de Sixle et conuentui eiusdem ecclesie tenementum quod tenent de Roberto filio Roberti scilicet totam Leggesby sicut carta predicti Roberti testatur et carta Willelmi de Percy eis confirmat et quod tenent de eo in Wyflyngham sicut carta ipsius Roberti testatur saluis forinsecis seruiciis regis et nostris Confirmauimus eciam eis quod tenent de Roberto de Hallei scilicet unum toftum et salinam unam in Kermunthorp et pratum in Hadestanefene sicut carta eius testatur Huius carte testes sunt Galfridus de Percy Galfridus de Withcale Willelmus et Ricardus prisbeteri de Wyflyngham Andreas clericus de Leggesby Thomas filius Willelmi Willelmus de Atun Thomas de Beseby Galfridus Albus Derkyn de Wyflyngham Robertus filius Radulfi filius Warini Alanus de Malberthorp
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter