utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041031

Charter Number: 01041031
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus Rodbertus de Hudham salutem Nouerit uniuersitas uestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Sixla in puram et perpetuam elemosinam totam illam partem terre et nemoris in Linthweit que iacet extra fossatum nemoris mei de Legeshou inter le Northwode et le Bondmanwode et abuttat versus austrum super campum de Leggesby et item totam illam partem terre extra fossatum prefati nemoris mei apud septemptrionem que similiter iacet inter le Northwode et culturam de le Bondmanwode et abuttat versus le north super le more de Legesby Preterea quietam clamaui eis totam occasionem meam omnimodis in prefata cultura et in prefata mor saluo tamen michi chemino per intruitum pro caratis meis Hanc elemosinam feci eis quando Nicholaus prior de Sixla ex assensu conventui dedit michi corodium in domo sua ad totam vitam meam Hiis testibus Willelmo de Baiocis et Ada fratre suo Ricardo Tuschet et Willelmo abbate de Heintun Ricardo Seli et Radulfo filio Hamonis de Wyflyngham Thoma de Scotenei Philippo de Tymberlund
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter