utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041034

Charter Number: 01041034
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit cuntis Christi fidelibus quod ego Willelmus filius Ricardi de Lincolnia dedi et concessi et quietum clamaui in puram et perpetuam elemosinam conuentui beate Marie de Sixle totum jus meum et clamium quod habui infra boscum illorum de Lindwode in pastura et in terra et in omnibus aliis rebus suis aliquo retenemento pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum necnon et pro salute mea et meorum ut participes simus orationum et fraternitatis eorum imperpetuum Et ut hec donacio mea et quieta clamacio perpetuum robur optineat eas presenti carta confirmaui per me et heredes meos imperpetuum warantizandas Hiis testibus Alexandro capellano de Wycham Ricardo capellano de Wicham Alano clerico de Kaylestorp Henrico clerico de Wyflyngham Wygot ferario de Lindwde Clemente fratre eius Thoma filio Siwardi de Hainton Ricardo filio Ulf de Ludford Radulfo filio Hamundi de Wyflyngham
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter