utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041037

Charter Number: 01041037
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Walterus filius Willelmi de Hestrasin salutem Nouerit uniuersitas vestra me concessisse et dedisse conuentui de Sixilla situm unius grangie ad decimam suam imponendam in curia mea quam per liberum seruicium de eodem conuentu teneo in villa de Hestrasyn et liberum introitum et exitum ad carras et carectas suas per curiam meam ad dictam grangeam absque omni impediment mei uel meorum Preterea concessi eidem conuentui et eorum tenentibus liberum introitum et exitum per portam meam ad domos suas proprias que site sunt iuxta curiam versus orientem Et ad huius rei perpetuam stabilitatem presens scriptum sigillo meo munitum eidem conuentui dignum duxi conferendum Hiis testibus Radulfo uicario de Rasin Johanne de Claxseby Willelmo de Bleseby Waltero filio Germani de Mensaren Johanne filio Thome Willelmo filio Hamu de eadem Osberto filio Thome de Westrasyn Willelmo fratre suo Rogero filio Willelmi de eadem
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter