utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041038

Charter Number: 01041038
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1153 - 1162
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit cuntis Christi fidelibus quod ego Nicholaus de Wadingham dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et conuentui sancte Marie de Sixle in puram et perpetuam elemosinam totam terram meam in Estrasne et tenementum de feudo Ricardi de Flet quod Willelmus filius Haconis et Thomas filius eius tenuerunt de me hereditario iure et seruicium eorum quod michi fecerunt per annum videlicet dimidiam marcam argenti Hanc autem donacionem et elemosinam feci eis pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum quam eciam elemosinam ego et heredes mei contra omnes homines eis warantizabimus Huius donacionis testes sunt Radulfus de Caham Paganus canonicus Willelmus de Rumare Willelmus filius Willelmi de Coleuile Walterus Bek Ricardus de Flet Walterus Bek Matteo de Benyngwortha Willelmus de Mundeuille Ricardus de Haltona Dauid de Totingtona Willelmus de Fulleteby Ricardus de Wadingworde Willelmus de Bleseby filius Alexandri Nicholaus persona de Saleby Gilbertus de Angoteby et Hugo filius eius Adam le Mutre Robertus de Caham Wice de Toudebi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter