utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041039

Charter Number: 01041039
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1164 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus Thomas filius Willelmi filii Haconis salutem Nouerit uniuersitas vestra me pro amore dei concessisse dedisse et hac mea carta confirmasse deo et beate Marie et conuentui monialium canonicorum et fratrum de Sixle in puram et perpetuam elemosinam molendinum meum quod uocatur Brygmyln in territorio de Estrasen et locum illius molendini videlicet illud molendinum quod situm est versus le Est de villa de Rasen cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis tenendum de me et heredibus meis libere et quiete sine omni seculari seruicio et consuetudine Et si famuli mee domus fecerunt molere ibi bladum meum dabunt rectum multram de meo blado Insuper dedi eis duas acras terre deuers le north et deuers lest illius molendini iuxta ad latus ad mansuram suam faciendam uel ad suam vacheriam et duas alias acras terre iuxta stagnum suum ad le su quod voluerint habere Dedi eciam eis pasturam ad decem vaccas et ad unum taurum super illud more et in tertitorio de Estrasen et ad vitulos illarum vaccarum donec vituli habeant tres annos et ad viginti porcos et liberum exitum et introitum ubique per terram meam ad eos et ad aueria sua ad suam vacheriam et mansuram Concessi eciam eis ut capiant sufficientem terram ad stagnum suum emendandum de mea terra ubi uoluerint super le mor deuerse le North Concessi eciam eis ut remoueant sedem illius molendini versus le Est vel versus le West ut eis placuerit et ut omnes qui voluerint molere ad illud molendinum libere illuc ueniant et libere discedant undique per terram meam sine aliqua retencione aut vexacione nec ego nec heredes mei faciemus aliquid vel ante vel retro illud molendinum unde cursus aque impediatur et illud molendinum deterioretur set ut melius poterunt emendabunt illud stagnum et exaltabunt Hec omnia concessi dedi et confirmaui deo beate Marie et conuentui de Sixle in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et Agnetis uxoris mee et pro salute anime Willelmi de Saleby filii et heredis mei cum corpore suo ad coquinam suam ut ex eo imperpetuum emant piscem Et ego et heredes mei warantizabimus conuentui et adquietabimus omnia hec de omni re versus omnes homines imperpetuum et ut molendinum illud imperpetuum confirmetur tantum ad piscem emendum conuentui magistro R de Sempyngham assensu tocius conuentus de Sixle hanc donacionem nostram ad piscem emendum instituit cum ecclesiis de Estrasne et de Saleby et firmiter precepit ut unus vel duo pro arbitrio magistri imperpetuum assignentur qui harum duarum ecclesiarum et huius molendini redditus ad terminos suos suscipient et pisces ement et sigilli sui appensione hanc cartam nostram corroborauit Hiis testibus Eudone capellano de Salleby Simone capellano domini Thome Herueio clerico Goslani Euermu Rogero capellano de Sixle Johanne capellano de Teuelles Waltero de Scoteni Willelmo armigero suo Rogero le Despencer Matheo de Haryngtona Willelmo filio Roberti Miruld Radulfo de Malberthorpa luone filio Fanegolfi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter