utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041040

Charter Number: 01041040
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentem cartam visuris vel audituris Thomas Scoteney salutem Nouerit uniuersitas vestra me attornasse liberos homines meos de media Rasen scilicet Gilbertum Snarry Thome filium Walteri carpentarii Rogerurn de Nettiltona Ernisium Aliciam filiam Walteri Willelmum piscatorem Aynerum Galfridum bercarium Radulfum filium Hamundi et heredes suos ut ipsi soluant omnimoda seruicia que modo fiunt vel aliquo modo inposterum michi et heredibus meis accidere poterunt deo et beate Marie et conuentui de Sixla in liberam puram et perpetuam elemosinam imperpetuum in quibus michi tenebantur pro tenemento quod de me tenuerunt in media Rasen Ita quod ego vel aliquis heredum meorum imposterum aliquid iuris uel clamii in dicto tenemento redditu et seruiciis aliquo modo exigere non possimus Ego vero et heredes mei warantizabimus prefatis hominibus et heredibus suis totum tenementum quod de me tenuerunt in villa prenominata pro prenominatis redditu et seruicio conuentui de Sixla caritatiue concessis secundum tenorem carte quam inde habent Et ad huius rei perpetuam securitatem presentem cartam sigillo meo corroboraui Hiis testibus domino Willelmo Burdet et Willelmo de Alneto militibus Willelmo Blanchard de Nettiltona magistris Nicholao de Spondun persona de Bynibroka Henrico de Castra tunc balliuo de Northrehinga Roberto de Baiocis Willelmo de Bleseby Johanne de Claxby
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter