utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041045

Charter Number: 01041045
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1239 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Thomas filius Willelmi de Salleby salutem Nouerit uniuersitas vestra me dedisse et presenti carta confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Sixle cum corpore meo quatuor bouatas terre in territorio de Haintona cum toftis et omnibus aliis pertinenciis suis in villa et extra duas scilicet bouatas cum tofto que fuerunt Hugonis destinade et unam bouatam cum tofto que fuit Alani filii Johannis et unam bouatam cum duobus toftis que fuit Willelmi filii Angeri in liberam et perpetuam elemosinam salua heredibus meis forinseco seruicio Hanc donacionem feci predicto conuentui pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum et omnium antecessorum Hiis testibus Radulfo decano de Haintona Radulfo clerico de Kukewalda Johanne clerico de Soteby Ricardo de Hayntona Ricardo abbate Rogero dispensatore Roberto de Hotham Rogero Punfoll Matheo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter