Charter Document - 01041046
Charter Number: 01041046
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus Radulfus abbas de Haintona salutem Notum sit uniuersitati vestre quod ego concessi et hac carta mea confirmaui deo et conuentui sanctimonialium de Sixla donacionem quam Willelmus frater et dominus meus fecit eis quando mater nostra recepta fuit in earum consorcium de duabus bouatis terre in territorio de Hayntona et uno tofto que fuerunt Colsawin in puram et perpetuam elemosinam ut eas habeant et teneant imperpetuum sicut aliqua elemosina liberius possidetur sine reclamacione a me et ab heredibus meis sicut carta Willelmi predicti fratris mei testatur qui eandem terram eis dedit et carta domini mei Thome filii Willelmi qui ipsam terram acquietabit eis erga omnes homines de omnibus secularibus seruiciis et omnibus rebus sicut in carta eius continetur Ipse uero conuentus concessit michi et uxori mee quod post obitum nostrum sepulturam cum ipsis habebimus et participes erimus omnium bonorum que fiunt in domo eorum et pro nobis fiet in omnibus imperpetuum sicut pro fratre et sorore Hiis testibus Radulfo clerico de Haintona et persona Roberto clerico suo Radulfo milite filio Warini Ricardo filio ipsius et Enisaudo armigero eius