utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041049

Charter Number: 01041049
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1239
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentem cartam visuris vel audituris Stephanus de Gaunt de Salteby miles salutem Nouerit uniuersitas vestra me pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Sixilla in liberam puram et perpetuam elemosinam omnes terras redditus et tenementa cum salinis quecumque habui tam in dominico quam in liberis et villanis infra villam et quatuor diuisis de Wargholm et Germerthorpa Habenda et tenenda eidem conuentui de Sixla libere quiete integre et pacifice sicut aliqua elemosina melius uel liberius haberi vel teneri poterit ab aliquibus viris religiosis cum omnibus pertinenciis suis imperpetuum Et ego Stephanus et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus omnia predicta predicto conuentui de Sixlla sicut liberam puram et perpetuam elemosinam nostram de omnibus rebus que aliquo modo aliquo casu aliquo tempore accidere poterunt contra omnes homines imperpetuum Et si aliquid cirograffum inter dictum conuentum et me de dicto tenemento et salinis confectum aliquo aliquo tempore inuentum fuerit nullius sit momenti nulliusque ualoris In cuius rei testimonium presentem cartam sigillo meo roboraui Hiis testibus domino Reginaldo de Gerpenuilla milite Ricardo Tuschet Ricardo filio Thome de Haintona Roberto Hard de Riseby Waltero de Wyuellingham Johanne Marescallo de Teuelby Ricardo de Hotham
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter