utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041051

Charter Number: 01041051
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Rogerus Mustella salutem Sciatis me assensu et consensu domini mei Willelmi de Perci et Willelmi filii mei et heredis et ceterorum heredum meorum dimisisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in perpetuam feudi firmam conuentui de Sixla totum feudum de Legesby infra villam et extra cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis et quicquid infra quatuor diuisas eiusdem campi continetur salua Radulfo de Odheim occidentali parte nemoris et culture de Leggeshou usque ad diuisam in occidente et comunione in toto Leggeshou et etiam comunione pasture in le mor apud septentrionem de Legeshou sicut carta eius testatur Concessi eciam eis totum feudum meum in Wiflyngham cum omnibus pertinenciis suis infra villam et extra in pratis pasturis et pascuis videlicet sex bouatas terre cum septem toftis et cum tota le Northsokene de predicta villa Hec omnia warantizabimus eis ego et heredes mei libera et quieta ab omni seculari seruicio erga regem et dominos et omnes homines imperpetuum in puram et perpetuam elemosinam pro centum solidis per annum scilicet Legesby pro tribus marcis ad pasca et tribus marcis ad festum sancti Michaelis et Wiflingham pro decem solidis ad utrumque festum Tenor huius carte confirmatus est attestacione conuentus de Reuesby sacramento prestito et tactis sacrosanctis in eorum ecclesia in honore dei et beate virginis fundata in manu magistri Gilberti auunculi mei quando suscepit duas filias in ordinem sanctimonialium suarum ut hec omnia fideliter adimplebimus coram hiis testibus Alano Malet Willelmo Goer Willelmo filio Haconis Joslano de Neuilla Roberto de Alnei Serlone le Flemyng Radulfo de Kelesey Roberto de Ormesby Goscelino de Odheim Radulfo filio Haconis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter