utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041052

Charter Number: 01041052
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus Willelmus filius Simonis de Grinkilthorpa salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et conuentui monialium canonicorum et fratrum sancte Marie de Sixle in puram et perpetuam elemosinam quicquid auus meus Radulfus eis dederat et Simon pater meus confirmauerat videlicet totam terram quam habuit Radulfus auus meus in Estwicham cum medietate ecclesie eiusdem ville cum omnibus pertinenciis suis Preteria hec concessi eis et confirmaui de dominico meo de Grinkilthorpa quadraginta acras terre in territorio de Cateby videlicet viginti acras ex orientali parte ville in Tofthou et Stainhoufurlanges que protenduntur usque diuisam de Welletune et Kateby Et viginti acras ex occidentali parte ville de Cateby scilicet croftum illud quod est iuxta ecclesiam eiusdem ville in quo sunt quinque acre terre set de una de quinque acris facient toftum suum Relique vero acre sunt inter Michehou et Brigge sic subtus uiam magnam et super aquam de Baine Concessi eciam eis faldam habere in campis de Cateby et pasturam ad centum oues et ad unam carucatam bouum et ad cetera iumenta animalia que numerare non curaui ut porcos et vitulos et huiusmodi Confirmaui eciam eis quicquid habui in sede molendini et stagno eiusdem super aquam de Baine et Briggesic in territorio de Cateby Preterea hoc concessi et confirmaui molendinum meum in territorio de Hunedune quod Willelmus olim tenuit in loco situ quo due aque in unum conueniunt versus occidentem de Hunedune pro quo uidelicet molendino conuentus clamauerunt patri meo et heredibus suis terram de Ahethorpa quietam quam Robertus patruus meus eis diuiserat Dedi et ego eis pro amore dei kersimeram adiacentem stangno illius molendini ab aquilone deforis in longum a molendino usque ad fossatum in transuersum et in latum usque ad viam iuxta culturam meam Dedi eciam eis ut accipiant ad illud stagnum exaltandum sufficient imperpetuum de terra mea versus le su de stangno Et ut exaltent illud stagnum a leuel circumquaque ad altitudinem illius partis stagni versus le su ubi alicuius solet esse stagnum id est ubi cardini solent crescere non longe a molendino Concessi eciam ut remouent sedem molendini ad suam utilitatem deuersus le est et ad molendinum venientibus et molentibus liberum venire et abire per terram meam ex omni parte Hec omnia cum pertinenciis suis concessi et confirmaui et sigilli mei appensione coroboraui in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni seculari seruicio consuetudine et exaccione assensu Hugonis Malet domini mei Et ego et heredes mei post me warantizabimus et manutenebimus hec omnia prefato conuentui de Sixle erga reges et dominos et omnes homines imperpetuum Hiis testibus Johanne priore de Nouo Loco Hugone Malet de Ireby Roberto Ribale Radulpho Malet filio Hugonis Petro camberlano Romfar Poer Ranulfo de Braidele
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter