utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041053

Charter Number: 01041053
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Christianis quod ego Supir de Baiocis assensu Willelmi filii mei et aliorum heredum meorum necnon et concensu Matildis uxoris mee concessi et dedi et hac carta mea confirmaui in perpetuam elemosinam cenobio sancte Marie de Sixle et ibidem deo seruientibus cum Helewasa filia mea quam Gilbertus de Sempingham magister eorum ad sanctimonialem faciendam suscepit unam bouatam terre in Est Wicham cum tofto et omnibus pertinenciis suis infra villam et extra et in omnibus locis illam scilicet quam Lofwinus olim tenuit liberam et quietam ab omni seruicio consuetudine et exaccione et ab omni seculari re prout aliqua elemosina liberius dari potuerit Et hanc predictam bouatam cum omnibus pertinenciis suis acquietabimus et guarantizabimus ego et heredes mei prefato cenobio de Sixle contra reges et dominos et omnes homines imperpetuum Huius mee donacionis testes sunt Willelmus presbiter de Tiringtun Landric clericus Alexander clericus Rogerus Arsic Ricardus Trussebut Ricardus de Flet Walterus de Scoteni Hernaldus de Wadingham Johannes frater eius Hugo de Greinesby Hugo de Torennei Simon filius Radulphi Herbertus filius Hugonis Eustachius de Chateby Radulfus de Munby Martinus de Baius Walterus de Arches luo filius Osberti
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter