utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041054

Charter Number: 01041054
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris me Aeliz de Croun concessu Willelmi nepotis mei de Lindesey dedisse sanctimonialibus et fratribus de Sixle et in perpetuam elemosinam concessisse totam terram meam de Wicham et omnem possessionem meam eiusdem ville in ecclesia in molendino in pratis et pasturis et in terra arabili sine aliquo retentu vel dimissione et duas bouatas in Ludeforda Hanc donacionem Mauricius de Croun nepos meus et dominus pro anima patris sui et pro sua suorumque salute in perpetuam elemosinam concessit et liberam ab omni humano seruicio quietam suo sigillo confirmauit Huius rei testes sunt Robertus episcopus Lincolniensis Warinus abbas de Byham Wlfricus sacerdos de Brune luo de Asewrdeby Thomas de Rocebi Baldewinus filius Gilberti Radulfus de la Haie Radulfus Daincurt Osbertus de Boebi et Guido frater eius Rodbertus de Roppesle Radulphus frater eius Rodbertus de Limini Robertus de Punitune et Rogerus frater eius Robertus filius Goebold Osbertus de Sumerdby
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter