utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01041064

Charter Number: 01041064
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum et Acquitanorum et comes Andegauorum archiepiscopis episcopis iustiariis comitibus vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis tocius Anglic salutem Sciatis me suscepisse sub manu et proteccione mea illam domum sanctimonialiurn canonicorum et fratrum que vocatur Sixla tam futurorum quam presencium ibidem sub custodia magistri Gilberti de Sempingham deo seruiencium et omnes donaciones elemosinarum que eis facte sunt presenti carta mea confirmasse In primis igitur dignum duxi elemosinam meam exprimere et predicte domui confirmare et corroborare videlicet totum tenementum quod Yvo filius Aldani tenuit in Nettiltona quod fuit de kaeta mea cum tercia parte ecclesie eiusdem ville cum omnibus aliis pertinenciis suis Ex dono Willelmi filii Haconis unam carucatam terre in territorio de Sixla et ecclesiam eiusdem ville cum pertinenciis in Haintona dimidiam bouatam et unum molendinum in territorio de Teflesby et in Neteltona quinque bouatas ad utuare cum sexta parte ecclesie eiusdem ville et duas bouatas in Wiflingham cum Engecroft et unum toftum Ex dono Lamberti de Scoten in territoria de Sixla quinque bouatas terre cum pertinenciis suis et duos boscos in territorio de Kynthorpa scilicet Mikelhage et Scortes Ex dono Willelmi Trussebut et Galfridi filii eius partem suam de bosco de Scortes Ex dono Mauricii de Croun medietatem ville de West Wikham cum pertinenciis suis et medietatem ecclesie eiusdem ville et dimidiam carucatam terre in Ludeforda cum pertinenciis suis Ex dono Radulphi filii Haconis duas bouatas terre in Est Wikham cum medietate ecclesie eiusdem ville Ex dono Supiri de Baiocis aliam medietatem ecclesie eiusdem ville et unam bouatam terre cum pertinenciis suis Ex dono Simonis filii Radulfi quadraginta acras et dimidium molendinum in territorio de Kateby et unum molendinum in Huneduna Ex dono Hugonis de Baiocis ecclesiam de Kateby cum capellis suis et omnibus aliis pertinenciis et boscum quod appellatur Flidwode in territorio de Lindewode et sexaginta acras in territorio de Thoresweie et duas partes molendini sui super aquam de Teflesby Ex dono Walteri de Scoteni et Willelmi Guer et Willelmi filii Mathei ecclesiam de Wiflingham cum pertinenciis suis et quicquid habent de feodo eorum in eadem villa sicut carte eorum testantur Ex dono Roberti filii Roberti ecclesiam de Leggesby et totam villam de Leggesby sicut carte ipsius Roberti testantur et totam terram suam in Wiflyngham Ex dono Jocelini de Luvan fratris regine ecclesiam sancte Elene de Ludeforda et totum tenementum quod habuit in villa et in territorio de Wiflingham sicut carte eius testantur Et quod Agnes de Percy in viduitate sua eis concessit et confirmauit et illud tenementum predicte ipsius Agnetis eis confirmaui et corroboraui ut habeant et possideant libere et quiete prout carte eorum testantur Ex dono Willelmi filii Rogeri ecclesiam de Tefleby et de Walesby cum pertinenciis suis et unum molendinum in villa de Tefleby et totum tenementum quod habent de eo in eadem villa prout carte ipsius testantur et totum tenementum quod Radulphus de Braibo tenuit in eadem villa de Teflesby Ex dono Hugonis Malet duas bouatas terre in Rodwella cum uno tofto Ex dono Willelmi Blanchard viginti acras Ex dono Rogeri Grucan triginta acras cum uno molendino et uno tofto sicut carte eorum testantur Ex dono Alani et Hugonis Malet boscum suum de Lindewode quod vocatur Houberges et partem suam de quodam molendino super aquam de Teflesby Ex dono Alberti Grellei duas bouatas terre cum uno tofto in Haintona et quicquid eis dedit in territorio de Haintona et de Sixla sicut carte carte eius testantur Et quicquid Dionisius de Sixil eis dedit et carta sua confirmauit Ex dono Radulphi filii Warini quindecim acras in territorio de Haintona et duas bouatas in eadem villa sicut carte ipsius testantur Ex dono Thome filii Willelmi et assensu Agnetis uxoris eius ecclesiam sancte Margarete de Saleby cum pertmenciis suis ecclesiam de Estrasne et unum molendinum et in Haintona unam molendinum Ex dono ipsius Thome et Alani Pedeken sex bouatas terre in Astorpa cum pertinenciis suis et quicquid ipse Thomas eis dedit et cartis suis confirmauit in Haintona et in Rasne tam in terris quam in molendinis seu in pasturis sicut carte eius testantur Ex dono Radulfi de Hotham viginti quatuor acras in territorio de Hocham Ex dono Herberti de Orties et Radulfi filii eis quicquid habent de eis in territorio de Teflesby sicut carte ipsorum testantur Ex dono Herberti filii Alardi unam bouatam terre et unum toftum in Willingham sicut carta eius testatur Ex dono Radulphi abbatis duas bouatas terre cum uno tofto et quicquid habent de feodo eius prout carte eius testantur et quicquid habent in Wullingham de feodo Lamberti de Scotenei sicut carta ipsius testatur Ex dono Willelmi filii Mathei totam terram suarn quam habuit in Angoteby et quicquid habent in Kelleshey Ex dono Galfridi filii Simonis unam bouatam terre in Wiflingham et redditus quinque solidorum in Lincolnia et totum tenementum quod Robertus de Hallai eis dedit in campis de Kouenham et de Gremuntorp et quicquid habent in Lincolnia Preter hec eciam quicquid habent ex dono aduocatorum suorum vel aliorum fidelium sicut carte vel cirographa eorum testantur in perpetuam elemosinam eis confirmo et corroboro Prohibeo eciam ne aliquis aueria eorum in manum capere presumat super forisfacturam meam set ubique firmam pacem meam habeant ipsi et omnia sua Quare volo et firmiter precipio quod canonici et moniales et fratres in predicta domo de Sixla deo seruientes omnia tenementa sua teneant bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honorifice in bosco et in plano in pratis et pascuis in aquis et mariscis in molendinis stagnis et piscariis in toftis et croftis in viis et semitis et in omnibus locis tam in burgo quam extra burgum in foris et nundinis quorumcumque sint libera et quieta de omnibus theloneis et danegeldis et omnibus geldis et auxiliis et wapentacis et hundredis et tridingis et schiris et themannetale et de murdrero et scutagio et assisis et summonicionibus et francoplegio et de omnibus placitis et misericordiis et querelis et forisfacturis et occasionibus consuetudinibus et de omni terrene seruicio et seculari exaccione cum sacha et socha et toll et theam et infanghentheof et omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus et si quis versus illam predictam domum de Sixla aliquid de possessionibus siue clamauerit siue eam in aliquo vexare vel in placitum ponere yoluerit prohibeo ne pro aliquo respondeant neque in placitum mtrent nisi coram me neque aliquis eam placitare faciat nisi coram me Hec omnia concessi eis et confirmaui in puram et perpetuam elemosinam pro anima Henrici regis et antecessorum meorum et pro mea meorumque et omnium fidelium salute Testibus Baldwino Cantuariensi Johanne Dublinensi archiepiscopis Johanne Norwic ensi Gilberto Rouecestrenst Galfrido Eliensi episcopis comite Roberto Leyscestrie comite Hamelino de Warrena comite Dauid Huntindonie Rannulfo de Glanvilla Reginaldo in Curtenei apud Westmonasterium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter