utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042002

Charter Number: 01042002
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Domino suo Roberto episcopo Lincolniensi et omnibus sancte ecclesie fidelibus Radulfus de Wihom salutem Notum sit vobis quod ego concessione uxoris mee Mahald et heredis mei concessi et dedi in perpetuam elemosinam sanctimonialibus de Ormesby totam partem meam de duabus ecclesiis eiusdem ville et totam partem meam infra clausum earum ubi habitant et quicquid pertinet ad feudum meam eswarlotes et insuper dedi eis totam culturam de Higelmare absque omni retentu a grangia sua usque Alegcroft et terram illam que pertinebat ecclesie sancti Andree priusquam dedicaretur el nort eiusdem ville iuxta Cringelbec Hanc donacionem feci eis liberam et quietam ab omni terreno seruicio pro salute anime mee et omnium parentum meorum et amicorum Quare volo et desidero ut predicte sanctimoniales habeant et teneant hanc elemosinam libere et honorifice de me et heredibus meis Testes Nicholaus presbiter et Turstanus presbiter et Wiganus de Wihun et Chetel de Ormesby et Rolf de Ormesby Osber Moysen de Grimesby
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter