utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042004

Charter Number: 01042004
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Hugo de Baiocis salutem Nouerit dilectio vestra me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Ormesby et fratribus earum clericis et laicis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni calumpnia mei et omnium meorum pro salute anime mee et uxoris mee Geue et omnium parentum et antecessorum meorum quicquid iure hereditario habui in dimidietate ecclesie de Grimolby quam dicebam et clamabam me debere tenere de feudo comitis de Richemont videlicet illam partem quam Alanus et fratres sui dederunt supradictis sanctimonialibus Huius donacionis et confirmacionis testes sunt magister Gillebertus de Sempingham Rogerus prior de Maltona Adam et Albinus canonici Hugo prior de Sixla et totus conuentus utriusque sexus eiusdem domus comitissa Roeisia de Bedeford Godefridus capellanus eius Alexander clericus eius Thomas de Goldingtona Nigellus filius Normanni Godefridus rufus Helias de Baiocis Baldwinus miles Baldwini de Wac Ace de Saintlix Jordanus camerarius Willelmus albus Robertus Cochard Gifardus Robertus Norreis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter