utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042005

Charter Number: 01042005
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus comes Albemarlie omnibus baronibus suis et Christi fidelibus tam futuris quam presentibus salutem Notum sit vobis me dedisse et concessisse sanctimonialibus de Ormesby terciam partem terre Gilleberti de Ormesby in omnibus tam in ecclesia quam in terra et bosco in pascuis et in pratis et in aquis liberam et quietam ab omni humano seruicio sicut aliqua elemosina liberius dari potest Dedi autem Odoni de Fribois in escambium seruicium Stephani de Lund pro elemosina predicta et concessione Gilleberti predicti Et quia hanc elemosinam pro me ipso et pro anima patris mei et matris mee et pro animabus omnium antecessorum meorum feci precor omnes amicos meos ut eam in quiete et in pace manuteneant Huius rei testes sunt inter me et Odonem et Gillebertum de Ormesby Adam abbas de Melsa Gillebertus de Sempingham Warner de Prostona Roger clericus comitis Hely de Amandevilla Jordanus Folioth Bernardus de Halwella frater Walterus de Melsna frater Suethman Baldwinus de Fribois Robertus de Hospitali Robertus constabularius Radulfus de Amandevilla Hubertus filius Symonis Ysaac de Scheflyng W nepos comitis de Gerberai
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter