utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042007

Charter Number: 01042007
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Episcopo Lincolniensi [] sancte matris ecclesie filiis Robertus dapifer Willelmi de Percy salutem in Christo Cupiens profectum et salutem anime patris mei et Gllleberti auunculi mei et ceterorum antecessorum meorum et profectum meum et sponse mee Roesie et prolis quam dedit nobis deus concessi et dedi in perpetuam elemosinam consensu et assensu uxoris mee et ceterorum amicorum meorum sanctimonialibus que seruiunt deo in ecclesia beate virginis Marie in Ormesby ecclesiam meam de Helchintuna que in australi parte sita est alterius Elchintune cum omnibus pertinenciis suis et ecclesiam de modica Grymesby cum omnibus que ad eam pertinent liberas et quietas ab omni exaccione et seculari seruicio sicut aliqua elemosina liberius deo seruientibus datur Et ut mea elemosina rata et inconcussa imperpetuum eis remaneat proprii sigilli mei testimonio confirmaui et bonorum virorum videlicet Gilleberti fundatoris religionis de Sempingham et canonicorum regularium eiusdem professionis videlicet Hugonis scrutatoris et Thome prioris et Roberti de Tibethorp et Reginaldi et Swani sacerdotum et Albini capellani magistri et Simonis filii Willelmi filii Haconis et luonis sacerdotis Ranulphi de Brachingberge Martini filii Rogeri Ricardi filii Radulfi Alani de Hirefort Roberti de Gertuna Radulfi filii Brieni et Henrici de Aseord
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter