Charter Document - 01042009
Charter Number: 01042009
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1184
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1184
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Notum sit cuntis Christi fidelibus quod ego Rogerus de Clere dedi et hac carta mea confirmaui sanctimonialibus deo seruientibus in ecclesia de Ormesby in puram et perpetuam elemosinam quartam partem ecclesie de Fotrebi que pertinet ad feudum meum videlicet quod fuit Hugonis del Twit cum omnibus quarte parti predicte ecclesie pertinentibus Sciendum vero quod ego Rogerus auxilio dei prefatum feudum in curia domini regis Londoniam duello conquisiui et ideo necessarium fore iudicaui aliquam partem feudi dei seruitio dare pro anima patris mei et matris et mea et omnium antecessorum et amicorum meorum Et ne quis hanc donacionem meam valeat infringere vel ei aliquatenus contraire ego et heredes mei manutenebimus et warantizabimus eam predictis sanctimonialibus contra omnes homines et calumpniatores sicut propriam et specialem elemosinam nostram Huius rei testes sunt Radulfus de Wihum Odo prisbiter Walterus cocus Alanus filius Tebaldi Gocelinus de Arci Stephanus Barri Elias clericus Humfridus prepositus Martinus prepositus Thomas de Lude Willelmus filius Damme de Foterbi