utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042010

Charter Number: 01042010
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1170
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus Willelmus filius Amfridi de Haghe salutem Sciatis me dedisse et hac carta confirmasse deo et beate Marie et couentui de Ormesby in puram et perpetuam elemosinam quartam partem ecclesie de Foterby quam in curia domini regis duello diracionaui de Hugone del Tvvith deforciante cum communi pastura quarta parte dicte ville pertinente aueriis suis cum aliis pertinenciis dicte porcioni ecclesie pertinentibus Et ego Willelmus et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus omnia prenominata contra omnes homines de omnibus rebus et demandis dicto conuentui imperpetuum Hiis testibus Roberto de Ormesby Thoma de Ludhe Gilberto Northfolk Roberto filio Fuche Pycoth de Wyho Hugone filio Baldre et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter